Wookieepaedia
Register
Advertisement
Darthsionheadshot
Darth Sio
Data vitae
Obiit

3951 API, Malachor V

Descriptio
Species

Homo

Sexus

Mas

Color capilli

Non habet

Color oculorum

dexter - albus, sinister - furvus

Data politicus et chronologiae
Affiliatio
  • Triumviratus sithum
  • Principatus Exaris Cunis
  • Principatus sithum Darthis Revanis
Magistri

Darth Traea

"Ita... de dolore multa cognovit. De scientia autem, de doctrina - nihil"
―Creia[src]

Darth Sio, alias dux doloris dux sithum erat vivebatque temporibus Bellorum veterum sithum. Pro principatu Exaris Cunis bello magno sithum pugnavit. Apud mortem cognovit se dolore iraque invidiaque suis de morte se servare posse. Corpore dilabente nigelloque modo latere Roboris coniuncta superfuit Exari Cuni.

Revanis Malacisque principatum iniit, sed post Malacem necatum in Academia sithum Corribanis spectabat reliquos sithes se delere. Triumviratus sithum ab eo Creiaque Nihiloque procreatus est ad iedaios delendos auctoritatemque sithum renovandam. In Academia Traeo Malachore V Creiae discipulus factus est, sed postea cum Nihilo eam expulit et sensum Roboris eius paene delevit.

Mitra Suric in Galacticam notam revertente temptavit eam necare, sed Creia eam servavit Peragumque II posuit. Eo "Praenuntio" venit, sed Mitra Creiaque iterum fugerunt. Corribane Mitrae pugnabat sivitque eam ter fugere. Malachorem V revertit, ubi Creia eum iterum subiecit. Quarta pugna, qui Malachore V erat, Mitra eum quater vicit atque dolorem suum negare morique coēgit.

Advertisement