Historia[]
In initio codex iedaiorum dicebat:
- "Non emotio, sed pax.
Non ignorantia, sed scientia.
Non passio, sed serenitas.
Non chaos, sed harmonia.
Non mors, sed Robus." - ―Codex iedaorum primus
Postea Odan-Urr codicem renovavit:
- "Non est emotio, est pax.
Non est ignorantia, est scientia.
Non est passio, est serenitas.
Non est chaos, est harmonia.
Non est mors, est Robus magnum." - ―Codex iedaiorum Odan-Urris
Notissima versio est. Aliquando deest versus quartus.
Luca Scaiuocer alium codicem scripsit:
- "Iedaius Galacticae pacis conservator est.
Iedaius ad defendendum scientia sua utitur.
Iedaius omnes formas vitae honestat.
Iedaius ad bonum Galacticae aliis servit, non regit eos.
Iedaius se meliorem facit cognoscendo et disciplina." - ―Codex iedaiorum novorum
Quid sibi vult?[]
Non est emotio, est pax[]
Emotiones pars vitae naturalis sunt. Iedaii emotiones non ignorabant, intellegere, regere et deponere autem debebant. Iedaius, si non poterit emotiones suas regere, pacem non intrabit. Tranquillitatem non esse delendam emotionibus dicit versus.
Non est ignorantia, est scientia[]
Iedaius omnia animadvertere debet ad mundum intellegendum. Non accipere ea, quae non est bonum theoriae, stultum est. Semper adest ignorantia, sed non est timenda. Templum iedaiorum archivum iedaiorum habebat plenissimum ad ignorantiam delendam. Sed monet iedaiis scientiam accipi posse de eis, quae non expectabantur. Non modo logica, sed etiam intuitu suo intellegendum esse mundum dicit versus.
Non est passio, est serenitas[]
Non est tantummodo repetitio primi versus. De emotionibus instantibus dicit iedaium rationaliter agere debere, non emotionum causa. Non esse utendum armis nisi ad defendendum dicit versus.
Non est chaos, est harmonia[]
Ubi videtur modo chaos, iedaius videt omnia ex omnibus dependere. Ubi dolor videtur, iedaius Robore explanare omnia potest, intellegere et accipere. Essent alii versus sine hoc verso inanes, nam quomodo potest aliquis amorem passionemque neglegere si non intellegit non esse chaos esse autem harmoniam? Ad aequilibrium versus hic iedaios ducit.
Non est mors, est Robus magnum[]
Iedaius semper ad mortem paratus esse debet eamque accipere leviter, sed non agere propter mortem expectandam neque timere mortem. Mors est vitae pars naturalis sine qua vita non esset. Saepe iedaio moriente versus aliquando mortuum partem Roboris vel spectrum Roboris fieri significans dicitur.
Postulata alia[]
- Iedaii defendunt humanitatem, sed non patiuntur eam sine causa excidium facere.
- Ad scientiam defendendumque iedaius Robore utitur, numquam ad aggrediendum vel suum bonum, deinde ad regendum.
- Iedaio non sunt regendi alii. (Re Publica vetere moriente disputabatur de eo.)
- Gladius lucifer symbolum pertinentiae Ordinis iedaiorum est.
- Iedaii non nubebant in vetere Ordine iedaiorum, ne religiones sibi faciant. Verger dicebat eos non nubere, ne alios Robus sentientes parerent. Sed ante Exarem Cunem, inter iedaios Corellianos et in nova Ordine iedaiorum poterant nubere. Revan Bastilam Shanem nubebat post revertendum ad lucem Senatu iedaiorum invito. Ki-Adi-Mundi atque nubebat, quia species eius perpaucos mares habebat.
- Iedaii alios iedaios omnesque formas vitae verentur.
- Iedaius necessitates societatis super necessitates hominis unius ponit.
- Defendendi invalidi indefensique iedaio sunt.
- Iedaius semper in pugna vel controversia adiuvat.
- Iedaio voluntates habendae non sunt.
- Magister-iedaius unum modo padavanem simul habere debebat in vetere Ordine iedaiorum. Ante bella vetera sithum non erat postulatum hoc. Mitra Suric nonnullos padavanes habebat, quia Galacticae novi iedaii deerant.
- Modo parvissimi padavanes fiebant in vetere Ordine iedaiorum. Mitra Suric autem adultos padavanes habebat, et Nomi Sanraeder adulta padavan facta est.
- Iedaius non necat hostem sine armis vel captivum.
- Iedaius neque spectat in praeteritum neque quaerit ultionem.
Codex crystallinus[]
De crystallo gladii luciferi dicit iedaiosque adiuvat in gladio sibi faciendo.
- Crystallum est cor gladii.
- Cor est crystallum iedaii.
- Iedaius est crystallum Roboris.
- Robus est gladius cordis.
- Omnia sunt interdeponentia.
- Crystallum, gladius, iedaius.
- Estis unum.
Confer[]
Codex sithum
Categoria:Iedaii